Et cum neque sol in die, neque in nocte luna et sidera apparerent, ablata erat omnis spes salutis. Et cum fecissent diuturnum jejunium, forte voluntarium, pro amovenda tempestate, vel necessarium, quia forte arctabantur penuria victualium, omnibus projectis in aquam, stans Paulus in medio eorum, dixit: Sanum erat consilium acquiescere mihi, et lucrifacere injuriam hanc, et jacturam. Nunc tamen suadeo vobis bono animo esse. Certi estote quia nemo periclitabitur ex vobis, nec patiemini jacturam, nisi navis. Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cui servio dicens: Ne timeas, Paule, Caesari oportet te assistere. Et ecce, donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum, id est merito tuo conservabit, ut nemo ex eis periclitetur. Propter quod, inquit, bono animo estote. Credo enim Deo meo, quia sic erit quemadmodum dictum est mihi, et in insulam quamdam oportet nos venire. Ideo autem de hoc praedicit eis veritatem, ut videntes hoc impletum, certius sperent salutem. Sed postquam XIV, die nox supervenit, circa mediam noctem suspicabantur nautae, apparere sibi aliquam regionem, et submittentes pondus plumbi, quo maris profunditas exploratur, invenerunt passus viginti. Et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim, et timentes ne in aspera loca inciderent, de puppi mittentes anchoras quatuor optabant diem fieri.